Latin
51
Gaius, Commentarius Tertius 51
Not analysed yet
Quod autem ad libertinarum bona pertinet, si quidem intestatae decesserint, nihil noui patronae liberis honoratae lex Papia praestat; itaque si neque ipsa patrona neque liberta kapite deminuta sit, ex lege XII tabularum ad eam hereditas pertinet, et excluduntur libertae liberi; quod iuris est, etiam si liberis honorata non sit patrona; numquam enim, sicut supra diximus, feminae suum heredem habere possunt. si uero uel huius uel illius kapitis deminutio interueniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia legitimo iure kapitis deminutione perempto euenit, ut liberi libertae cognationis iure potiores habeantur.