Latin
52 to 55
Gaius, Commentarius Tertius 52-55
Not analysed yet
Cum autem testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona, quae liberis honorata non est, nihil iuris habet contra libertae testamentum; ei uero, quae liberis honorata sit, hoc ius tribuitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus contra tabulas liberti. Eadem lex patronae filio liberis honorato . . . patroni iura dedit; sed in huius persona etiam unius filii filiaeue ius sufficit. Hactenus omnia iura quasi per indicem tetigisse satis est. alioquin diligentior interpretatio propriis commentariis exposita est. Sequitur, ut de bonis Latinorum libertinorum dispiciamus.