Latin
66 to 69
Gaius, Commentarius Tertius 66-69
Not analysed yet
Item filia ceterique sui heredes licet iure ciuili inter ceteros exheredati sint et ab omni hereditate patris sui summoueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi nominatim a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus. Item ad liberos, qui ab hereditate parentis se abstinuerunt, nihilo minus tamen bona Latinorum pertinent; scilicet quia exheredati nullo modo dici possunt, non magis quam qui testamento silentio praeteriti sunt. Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit, [. . . . . vv. 21 exceptis frustulis legi nequeunt . . . . . . . ]Item illud quoque constare uidetur, si solos liberos ex disparibus partibus patronus [. . . . . vv. 1 1/3 legi nequeunt . . . . . . . ]tant, ad eos pertinere, quia nullo interueniente extraneo herede senatus consulto locus non est.