Latin
70
Gaius, Commentarius Tertius 70
Not analysed yet
Sed si cum liberis suis etiam extraneum heredem patronus reliquerit, Caelius Sabinus ait tota bona pro uirilibus partibus ad liberos defuncti pertinere, quia cum extraneus heres interuenit, non habet lex Iunia locum, sed senatus consultum; Iauolenus autem ait tantum eam partem ex senatus consulto liberos patroni pro uirilibus partibus habituros esse, quam extranei heredes ante senatus consultum lege Iunia habituri essent, reliquas uero partes pro hereditariis partibus ad eos pertinere.