Latin
100.1 to 100.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 100.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Horum igitur ignari nobis uidentur, qui cor musculum esse existimant: nec intelligentes actionis ipsius excel lentiam ex sua uisceri substantia necessariò inesse. Quapropter maximè errant qui cor musculum esse censent: minus autem, qui cordis stomachum ex simili planè musculis substantia constare opinantur. Propius enim substantiam ipsorum accedit tunica exterior transuersis contexta fibris: nec tamen haec exactus musculus existit. Porrò si ex neruis cor pulsandi munus haberet, &stomachum idem obtinuisse conueniebat. Nunc autem deglutientibus iterumque euomentibus submitti ui detur: quod &uentriculo, &intestinis accidit: quandoquidem &haec ab interioribus ipsorum comprimuntur, non tamen pulsatilem motum aedunt. In illo igi tur hallucinati sunt insigniter, ut qui nescirent omnino tum musculorum, tum cordis munus, &facultatem. Mihi uerò quòd animosae uirtutis cor sit initium, &na tiui caloris ueluti fons quidam, in commentarijs de Hippocratis &Platonis pla citis demonstratum est. Nunc autem ad propositi operis peculiaria digrediamur, ab auribus cordis auspicati: quas ad similitudinem quandam aurium propriè dictarum maiores uocauerunt. Vt enim illae capiti utrinque annexae sunt, ita &hae cordi ner uosiores ac magis cuticulares ipso cordis corpore manifestò apparent. Eatenus enim figuram ipsorum descripseris: quanquam satius (ut dixi) foret, talia usui tactuique committere: quibus solis colorem substantiamque corporis est discernere. Porrò hae particulae &colore nigriores sunt, &corpusculis cuticularibus manifestò similes, sinus cuiusdam ante cor efficiundi gratia: ob quam rem ipsas natura &concauas &cuticulares condidit: concauas quidem, ut sinus producerent: cuticu lares autem, ut cordis motum promptè sequerentur, quemadmodum in libris de usu particularum declaratum est. Duae uerò hae sunt, in utroque uasorum materiam inuehentium singulae: in dextra quidem parte, quà uena in cordis sinum inibi inseritur: in sinisteriore uerò, quà arteria uenosa. Has aures quum aperueris, tum ipsum cordis corpus in conspectu erit, tum ex dictis orificijs utrunque: deinde membranę insertioni ipsorum incumbentes, tres quidem in sinu dextro, duę uerò in sinistro. quarum structurae figura, similis telorum cuspidi est, ideoque &trisulcas nonnulli Anatomicorum ipsas nominarunt. Sed haec quidem &corde thoraci exempto accuratè licet intueri, sicut etiam reliqua duo orificia uasorum: quae materias ex dextro quidem uentriculo in pulmonem educunt, uenae arteriosae: ex sinistro autem in totum animantis corpus, grandis arteriae.