Latin
100.5 to 100.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 100.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus iterum tres utrinque membranas ad 6 literae similitudinem factas conspicies, extra cor tendentes, ueluti trisulcas intrò. Priusquam uerò cor ex animante auferas, cauae uenae ramos omnino considera: de quibus iterum in uasorum consectione dicemus. ad haec glandium magnum, quod Graeci uocant θυμὸν: item cor dis panniculi radicem. insuper examina quomodo à dextro sinu uena quaedam ad spinam portendat, quintam dorsi uertebram conscendens: praeterea quod eadem uena ad hunc perpetuò locum in omnibus animantibus porrigatur, in quorum consectionibus te exercitari consuluimus. Non tamen in omnibus à dextra cordis auricula: sed in quibusdam cum uena caua hanc permeans, ad iugulum deducitur. His animantibus &simiae annumerantur. Quae uerò cor ipsum enu triunt, perpetuò in omnibus animantibus ex sinu illo prodeunt: ac uocant ea, cor inuoluentia: quoniam bina numero totum ipsum perreptant, quemadmodum à laeua parte duae arteriae maioris soboles, post primum extra membranas processum in ipsum cordis corpus peru eniunt. Quae, ut retuli, melius corde animali C exempto inspiciuntur, ac magis in animali grandiore.