Latin
102.5 to 102.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 102.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem pulmonis fi brae non impares numero, ut iocinoris existunt, sed in omnibus animantibus de quibus uerba fecimus, duae in dextra ipsius parte habentur, duae uerò in sinistra, apud omnes in confesso est. Insuper conuenit, si non inter omnes, certè inter eos qui exactius dissecant, in dextra thoracis parte quandam fibram exiguam ueluti alterutrius sobolem consistere. Facilimè ipsam comperis, ad uenam concauam animum dirigens. illi siquidem subiacet, quà primùm thoraci relicto septo incidit. Nonnunquam &concauitatem quandam in superficie manifestò est conspicere, cui uena, dum uiuit adhuc animal, affirmatur. Nam post obitum pulmo semper collapsus &exiguus apparet, haud pauca ipsius &thoracis facta intercapedine, contrà quàm uiuo animali habebat. ac de hoc in sequentibus agetur, ubi totum de corde sermonem absoluerimus. etenim superest dicendum, quomodo ipsum uiuente adhuc animali citra thoracis sinuum conuulnerationem detegas. Itaque si paulò ante dicta de panniculi cordis in pectore connexu, in memoriam reuocaueris, haud aegre quo pacto cor detegendum sit comperies. Planum nanque est, neque aliter quàm in mortuo animante nudandum ueluti praediximus. Sed potius est forsan totum sermonem perspicuitatis gratia repetere. Sit igitur iuuenile adhuc animal, ut scalpello sectionem sine cultris peragas excisorijs, quos uocant Graeci ἐκκοπεῖς. figuretur resupinum in assere, quales permultos mihi praeparatos uides, &paruos, &grandiores, quò unus aliquis animali quod supra ipsum extenditur, proportionalis reperiatur. Hic asser duo foramina habebit, per quae tenues funiculi, imò etiam crassius aliquod C corpus facilimè queat traijci. Docebitur aliquis ex famulis, quum resupinum asseri inclinat animal, uincula ei quatuor circundare: singulis cruribus unum.