Latin
LIBRI SEXTI FINIS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 103
Unproofread scanNot analysed yet
&uin culorum extrema deorsum traijcere, inuicemque illi colligare. Pili, si grandiores in pectore animal habeat, &hi auferentur. Haec quidem incidendi animantis praepa ratio est: tu uerò, ut didicisti, propter ipsum pectus recta deorsum uersus linea adusque mucronatam cartilaginem grandi scalpello diuidito. Mox inde conuersus, transuersim scalpello adacto pectus à subiacentibus liberabis, utro libeat modo, siue cum mucronata cartilagine, siue etiam solum. Inde totum ut habet eodem scalpelli ictu adibis, similiter secans per pectus ad illam usque partem, qua mortuo animante cordis inuolucrum ipsi subhaerescens conspexeras. Haec itaque in mortuo etiam animali facere tibi praecipiebam: in uiuo autem idem sanè administrationis modus est, quantum ad sectionem pertinet: uerùm nonnihil praeterea accedit, de quo ijs qui me dissecantem uiderunt, non opus est plura dicere: qui autem non uiderunt, illis exponere oportet, quòd ex thorace arteriae &uenae ad praecordia elabuntur propter mucronatae cartilaginis radicem: singula utrinque paria: quibus pertusis necessariò in dicta consectione sanguinis profluuium accidit, &praesertim ex arterijs. Nihil autem adeò uniuersam manus operationem in animantis corpore so