Latin
106.1 to 106.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur confestim ipso detecto innotescunt: procedenti uerò tempore breues utriusque uentriculi motus longis interuallis intercipiuntur. Iam uerò dextri sinus eleuatio peculiari ipsius natura perficitur: &huiusmodi spectabis potissimum ubi propè immobiles euaserint. Primùm etenim utraque ipsorum quae ad uerticem consistunt, moueri cessant: mox quae his proxima sunt. atque hoc fit perpetuò, donec solae bases moueri relinquantur. Et his demum cessantibus, languidus breuisque motus ex longis interuallis in cordis auribus apparet. proinde huius rei euidentis quaenam sit causa, in ocio disquirendum censeo. non enim ratio est superposita diutius ipso cordis corpore moueri. Atqui nobis non institutum est hoc opere cau sas perscrutari, sed ea duntaxat quae in consectionibus apparent. Quae igitur necessaria utiliaque scitu in corde habentur uiuo adhuc animali administrantibus, dicta propemodum sunt omnia. satius autem foret, ad ea quae in thorace &pulmone uisuntur, digredi. Quoniam uerò nonnulli eorum qui se arteriam sanguinis ina nem euidenter ostensuros promittunt, inuerecundè nugantur, alius alium de ijs quę ex consectione uidentur, mendacij arguentes, horum causa etiam hîc diutius subsistere oportebit. Quum igitur unus aliquis promitteret magnam arteriam san guinis uacuam se ostensurum, nunquam autem ostenderet, etsi iuuenes laudis cu pidiores animalia ipsi afferrent, hortarenturque ut indicaret, non sine pręmio facturum se respondit. Mox quum illi mille denarios in medium deposuissent, ut si osten deret, mercedis loco acciperet, multa quidem haesitabundus cunctandi diuerticu la quaerebat. at quum omnes qui aderant, eum urgerent, ausus est sumpto in manus scalpello sinistram thoracis partem incidere, ubi potissimum facto foramine magnam sibi arteriam euidenter apparere putabat. Porrò tam exercitatus in anatomis repertus est, ut super os sectionem duceret. Alius ex hoc grege intercostale persecuit, sed confestim prima sectione tum arteriam, tum uenam pertudit.