Latin
106.5 to 106.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 106.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ir ridentes ipsum adolescentuli qui mille denarios apud spectatores deposuerant, ipsi pollicita illius explerunt. nempe dissecuerunt, sicuti apud me didicerant, intercostale, sed ita, ut nullum uas conuulnerarent: funiculis autem duobus celeriter circun datis, uno quidem post exortum statim ex corde, altero quà arteria spinam conscen dit, quemadmodum iactabundi illi promittebant, animante mortuo quantum ar teriae in funium intercapedine habetur, sanguinis uacuum ostenderetur. ubi uerò sanguine uacuum non inueniretur, coincidentiam, quam πθρέμπτωσν uocant Grae ci, in ipsam tunc esse factam dicebant, quando funes circundarentur: tanquam alius quidam, non illi ipsi huiusmodi administrationem promisissent, neque unquam ipsam prae alijs experti, aut ocyus ipsi laqueos circundare calluissent: quibus ne id quidem erat cognitum, quòd iuxta infernam ossium costarum regionem &arteria, &uena porrigitur. Talis est qui secutim quadruplici cuspide excogitauit: deinde neque ean dem unquam praeparauit, neque expertus est: non tamen uerebatur per hanc ipsam polliceri arteriam sanguinis expertem se ostensurum. Erat porrò huiusmodi aliquod ipsius somnium. securim quadruplici acie censebat quadrangula figura ad unum uerticem tendente faciundam: deinde in uertice ipsius manubrium traijciendum, quale ligones securesque possident: postea prono extenso animali cuidam securim iuxta spinam ipsius uehementer impingendam, ut uno ictu quadrangula quaedam figura spinae incideretur peculiari circum scriptione: in qua quòd magna arteria con prehenderetur, uacuum sanguine inuentum ir asserebat. Sed hoc ridiculorum mimos scribentibus ad risum excitandum dimittamus, ac aliam administrationem commemoremus, qua senex aliquis septuagenarius admodum grauis arteriam sanguinis indigam ostensurum se praedicabat. nam animal unum quoddam esse uolebat ex ijs quae excoriabilia nominantur, exempli gratia uel ouem, uel bouem, uel capram. diuidi uerò in quadam particula, ubi magna post cutem statim arteria existit: hanc autem excoriari ac detegi uicinis corporibus, ut nulli cohaereat: postea sectione per cutem seruata, diebus sex aut septem insecutis, labra ulceris dirimentes, funes duos arteriae circundare, quàm fieri potest plurimùm inuicem distantes: deinde medium ipsorum excindere. inane siquidem repertum iri. Itaque septuagenarius ille administrationem hanc nunquam ausus est experiri.