Latin
118.1 to 118.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 118.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non igi tur deterreri quis debet, sed experientia audere: primùm quidem totam cutem à pectore auferens: (fit enim hoc citra sanguinis profusionem) deinde musculos ad humeri articulum peruenientes adimens. quippe hoc etiam sine sanguinis fluore fieri solet. tertiò post haec totas scapulas à musculis, qui ipsis concaua parte subhae rescunt, secernens, simul cum musculis, qui ab imo sursum uersus ad humeri arti culum feruntur: item cum magno qui axillam efficit: insuper paruo ad humerum sito, quem ego inueni. His enim peractis, duo elatiorum thoracis musculorum coniugia apparebunt, ut &neruos alterius maioris coniugij musculis euidenter superstratos insidentesque uideas. Alterius autem minoris, quod &situm habet anterio rem, nerui aegre quidem inueniuntur, uerùm exercitato prius in cadauere, non itdem aegre. Atque citra scapularum simul cum musculis commemoratis detectionem licet in musculis qui thoracem mouent, neruorum initia in utriusque coniugij capita conijci reperias. Verùm de ipsis in consectione neruorum dicetur, tam luculen ter, ut aliquis studiosus ipse suo marte exercitatus anatomen nuper relatam abso lute queat aliquando obire. Quoniam uerò tertium quoddam par est musculorum qui thoracem mouent, gracile &exiguum, de ligamento tenui &membranoso post scapulas incipiens, quod nec ipsum cute adempta protinus apparet, nisi mu sculis scapularum proprijs dissectis, de his quoque musculis sciendum est, quum proprios utrarunque scapularum musculos incideris, &par musculorum membraneo rum detexeris, ne sic quidem expeditum esse, quemadmodum in anterioribus, ut ex neruorum laesione ipsos reddas immobiles, cum reconditi simul &tenuissimi nerui sint ipsius motores. Quin &capita ipsorum, quae membranea sunt ligamina, dum incidis, promptum est musculos resoluere. Hoc enim iam in uniuersum de omnibus musculis intelliges, quòd dissecto ipsorum capite, non amplius functionem obeunt. Itaque si musculus capite simplici unoque constat, facilimum est illud secantem motu ipsum priuare. sin autem pluribus, omnia ipsa incidere conue nit. At in quibusdam musculis capitum numerus ne deprehendi quidem potest: quum ex pluribus ossium processibus incipiat, quemadmodum his ipsis duabus praedictis thoracis coniugationibus, &magis in priore habere nouimus. Tutius igitur est illic ipsos secare, ubi capita in idem primùm congregantur.