Latin
118.5 to 118.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 118.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc uerò in an terioribus quoque musculis factitare consueui, quum non ob neruorum noxam, sed musculorum ipsorum sectionem resolutionem moliri statuero. Itaque profunda in his sectione opus est, ut quę penitiorem situm occupant, ubi capita ipsorum coierint. Porrò in anterioribus expeditissima est diuisio, ut uel unguibus possit administrari. Certè de musculis thoraci peculiaribus &haec dixisse sufficiat. Caeterùm de spi nalis medullae sectione dicetur quidem &postea, quum ad ipsam peruenero. Nunc tantum retulisse satis est, quantum ad praesentia conducit. Si in media tertiae &quar tae uertebrae regione totam ipsam persecueris, spiratione confestim animal destitui tur, non solùm thorace, uerumetiam infra sectionem toto corpore facto immobili. Atqui perspicuum est, quòd si post secundam aut priorem uertebram, aut in ipso spinalis medullae principio sectionem ducas, repente animal corrumpetur: uerùm si post sextam uertebram medullam spinae totam secueris transuersam (semper enim id subaudiendum est) toti quidem thoracis musculi statim motum amittunt: solius autem diaphragmatis beneficio animans respirat: inferiores uerò hac uertebra sectiones spinae permultis ipsius partibus thoracem moueri concedunt. nam maxima sublimium ipsius musculorum coniugatio duplicem utrorunque neruo rum originem sortita, processum alterius coniugij maioris plurimùm post sextam uertebram exigit. Etenim huius gratia post septimam uertebram spinalis sectionis C utraque musculorum coniugia functionem obire non impediunt. his magis sectiones post octauam aut nonam factae. siquidem &alia neruorum principia assumunt, &musculorum membraneorum actionem retrorsum adsciscunt, atque inspirare ani mal uidetur ambabus thoracis partibus, superiore, &inferiore, praeterquam si par ua respiratione indigeat. nam tunc etiam diaphragma solum ei sufficit.