Latin
130.5 to 130.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 130.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius quoque opera duplicia sunt, domum uidelicet ex integro constitue re, &collapsam reparare. Ostensum quoque est, ad utranque actionem omnes domus particulas cognoscere, artifici esse necessarium: qua uidelicet substantia sint pręditae, quali figura, quanta magnitudine, quot numero existant, &quomodo inter se compositae. Itaque constituenti artem corpori nostro dicatam, quam impraesentiarum medicinam appellare, de nominibus contentiosi nobis concedant: necessaria est cuiusque simplicis particulae cognitio, qualem substantiam habeat, figuram, magni tudinem. ad haec omnem earum numerum, ac mutuum inter se connexum intelli gere, ex usu est. Quemadmodum igitur qui factam iam domum qualis sit adamussim nosse cupiat, ex resolutione ac dissolutione eam deprehendet: ita ex anatome corpus humanum cognoscemus. Nam deus &natura, ut ille qui domum primùm extruxit, sic parteis corporis praenoscunt, usu uidelicet ipsis exemplum suppeditan te. Nos uero ut ille qui aedificatam iam domum contemplatur, nisi quantum homini licet, persimilem deo cognitionem consecuti fuerimus, fieri non potest ut co gnoscamus. omnia ne in usum aliquem facta sint, an quaedam superuacuò. etenim utrunque intelligere, humani ingenij uiribus denegatum non est. Item an perperam quaedam constructa sint, unde optima corporis constitutio quoque cognoscitur. Verùm de his postea. Quum iam similares nominatas particulas ex anatome, qualis quaeque figura sit, quanta magnitudine, quot uniuersae numero, quemque inter se connexum habeant, didicerimus, &compositas parteis (quae etiam instrumentariae dicuntur) cognoscemus, cuiusmodi sunt crus, manus, digitus, oculus, lingua, pulmo, iecur, ac id genus alia. ideo quoque duplices partium actiones inuenire est, alias simplicium, similiariumque: alias compositarum, ac instrumentariarum. siquidem &totum crus, &singulos eius musculos moueri quis non uidet? Quòd si transuer sus musculus in totum dissectus fuerit, aliquem cruris motum perire nemo dubitat.