Latin
131.1 to 131.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A Constat etiam, si neruus in musculum quempiam descendens uulneratus sit, primùm quidem ipsum musculum &sensu, &motu priuari, mox articulum, mouis instrumentum. Vnde arbitror etiam nobis artem constituentibus, non modò par ticulas, earumque compositionem, sed etiam actiones cognoscere necessarium esse. atque hac parte ab aedificatoribus discrepabimus. Illi siquidem parteis duntaxat, &compositionem cognouerunt. Quippe domus, quum animal non sit, nullas aedit actiones, quae nobis inuestigandae sunt. Atque hinc duplex inquisitionis principium: puta &actionis &particulae cognitio. Actionis quidem, ut ratiocinandi, reminiscendi, eligendi. Partis, ut cerebri, spinalis medullae, &cordis. Omnium igitur quas nouimus actionum particulas, ac particularum omnium actiones disquiremus. Inquisitio uerò haec quoque ex methodo quadam planè procedit: de qua in sequentibus considerabitur. Iam uerò quòd duplex natura partium sit, ac duplex similiter actionum, modò diximus, iterumque exactius dicetur. Cruris totius actio incessus est, qui fit articulis uicissim inter se extensis, ac inflexis, incurua tisque, uelut in ipso genu prioribus musculis patellam supergredientibus, &per tendines in tibiae os insertis: quibus hinc attrahentibus, crus extenditur: interioribus conuellentibus curuatur. Pari modo in coxa &pede articulis flexis uel extensis motus fiunt. Apparet igitur musculus euidenter carne circumposita denudatus, quum uelut ad sui originem contrahitur ac reuellitur: attamen neruus in ipsum deicendens sensibiliter moueri non uidetur, sed uia facultatis à cerebro descendentis apparet. Quòd sanè cerebrum neruis omnibus eiusmodi facultatis fons sit &origo, manifestissimè ex neruo quolibet diuiso didicimus: quippe tunc in supernis partibus, ubi cerebro cohęret, actiones conseruari: in inferioribus perire. Cęterùm, ut cerebrum neruis, ita illi, alia ne rursus quaedam particula facultates transmittat, an ipsarum fons quidam existat, hactenus pro incomperto habuimus. haec enim quaestio de animi principatu est. Sed unde digressi sumus reuertamur. Incessus igi tur, totius cruris actio est: cui obeundae, in cruribus musculosum genus praeesse asserimus. Ossa uerò, cartilagines, pingue, glandulae, arteria, cutis, uenae, membranae, &ligamenta, motus initium ex musculis obtinent. Primùm enim ab ijs ossa mouentur, mox alia omnia, quae ordine circumiacent.