Latin
138.1 to 138.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 138.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui indoctas illorum opiniones uolet redarguere, is li brum quem de elementis ex Hippocratis sententia inscripsimus, seorsum sibi legendum proponat. Rursus igitur ad institutum reuersi, finem ei imponamus. Quoniam elementum per totum alterabile est, quot uniuersa sint, deinceps referamus, ab ijs quae euidenter apparent, auspicati. Quae rem quamncunque alterant, eam tetigisse antea quam immutasse necesse est, ut sensus docet, &ipsa rerum natura indicat. Nam absurdissimum est, aliquid in Aegypto à flamma quae hîc est, alterari. Atqui si ex con tactu id quod mutat inalterat, quarundam tactilium qualitatum ratione fieri. Quid igitur impedit quò minus has omnes inspiciamus? Acutum sanè quod contingit secat, uerùm substantiam eius non alterat, quemadmodum nec grauitas: sed contundit quidem &haec, uerùm per totum patientis substantiae mutationem non efficit: quin nec durities ita sibi proximum alterare potest, ut in aliam speciem traducat. Caliditas tamen &frigiditas totam cui adest substantiam alterat. Ita uerò hua miditas &frigiditas, etsi non subitò, quemadmodum praedictae, certè temporis spatio &ipsae subiecta transmutant. An igitur aliam adhuc alterandi qualitatem habemus? an omnes hoc numero comprehenduntur? Certem solas praedictas qualitates efficientes tum dici, tum censeri conuenit, praesertim primam inter eas oppositionem. Atque in hac magis caliditatem, quae omnium longè efficacissima est: post hanc frigiditas est, mox humiditas, siccitas postea: nulla uerò alia qualitas ea quibus adest, per tota inalterat. Si nanque diuellit, contundit, &secat, &pungit: id quidem facit, uerùm per totam substantiam patientis alterationem non extendit: unde nec in alteram essentiae speciem transfert, sed in plurima separat. Itaque niuem si diuidas in minima, nihilominus ipsam seruabis. sin calefeceris, non amplius nix erit. etenim ex aqua ipsa refrigerata, non in unum collecta nasci tur. hoc siquidem substantiae incrementum, illud generatio est. Iam uerò contrariorum in parua diuisio, substantiae diminutio est: calefactio autem, alterius substan tiae generatio, si quidem priorem inalterauerit speciem.