Latin
138.5 to 138.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 138.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quaecunque corpora primùm huiusmodi qualitates obtinent, illa reliquorum omnium &carnis elementa sunt: nempe terra, aqua, aër, &ignis: quae philosophi omnes qui demonstrationem non refugiunt, elementa esse eorum quae generationi &corruptioni subijciuntur, asseuerarunt, ac in se mutuò transmutari aiunt, communeque aliquod omnibus esse subiectum. Verùm de his uerba facere non instituimus. Neque moueri quis debet multitudine à ueritate aberrantium: uerùm demonstra tioni, si eius est facultas, fidem adhibere. Porrò si omnino demonstrationis substantiam ignorant, ut nonnulli qui se philosophos dicunt, uereri se sententiam ferre confitentur, credendum non erit. Nam perinde est, ac si quis discere uellet, quo nam modo defectum solis praesagiri oporteat, priusquam in numeris se &lineis exercuerit. Eugiendi itaque eiusmodi homines sunt, tanquam barathra, quippe secum aliquando eos quibus cum uersantur, attrahunt, uel omnino inficiunt, nisi in logica speculatione abundè quis exercitatus fuerit. Hactenus etiam illi di sciplinae, si unquam alij rei, incumbendum est. Sed haec praeter institutum: nunc ad id reuertamur. Ex quatuor elementis inuicem contemperatis similaris una pars nascitur, pro temperamenti qualitate uel sensibilis, uel insensibilis. Simili ratione &particulares in utroque genere differentiae omnes temperaturae differentiam sequuntur. Pro huius enim proprietate aliud os, aliud caro, aliud arteria, aliud neruus efficitur. Caeterùm cuiusque ipsorum proprietas in temperamenti proprietate consistit, siccior nanque &calidior leonis caro est, humidior frigidiorque ouis, media inter utranque humana. atque inter ipsos homines Dionis caro, exempli gratia, C.