Latin
145.5 to 145.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 145.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
eximia uerò ac praecipua deinceps apponemus, quoniam &usus ad sa nationem eorum est maximus, quę indicationibus à figura sumptis immiscentur. quin &hîc exemplis exiguis, ut methodum cognoscamus, sermonem interpreta mur. Obstructio sanè unus ex instrumentarijs affectibus est: potissimum uero iociEx v7 nori tum propter eius constructionem, tum actionem accidit. etenim uenae quae à portis in totam uisceris cauam partem distribuuntur, osculis earum quae in gibba sunt sensum latentibus cohaerent. Defertur autem totum alimentum ex uentriculo ad locum unum hepatis, quem ab eo quod modò dictum est, portas appellant. nemo enim in ciuitatem ingredi potest, nisi portas primò transeat: neque alimentum ad iecur peruenire, prius quàm in hoc loco fuerit: unde in totam iecoris cauam partem distribuitur, deinde per dictos uenarum terminos in gibbum transumitur. Nihil igitur miri est, uiscus hoc crebris obstructionibus ob uiarum angustiam, &substantiae peruicacis copiam corripi. Haec igitur curatio fuerit, nempe ut antequam augeatur, uarieque distribuatur, &homo febricitet, cibi &medicamenta attenuantia exhibeantur. Porrò ubi illa fuerit adaucta, non modò his auxilijs, sed uacuatione etiam utendum est: quam quibus locis fieri conuenit, tum uisceris figura, tum situs demonstrat. Hic igitur aggressi, quaedam in cauis partibus contenta ad inteAtinum dirigemus: quae in gibbosis existunt, per utinas uacuabimus. simili modo Y IV quae in thorace &pulmone continentur, si uacuari desiderent, à figura ac situ edo cti tussiendo expurgabimus. haud secus quae in cerebro haerent, ad nares trahere ⟨γ βε ε oportet. Non minus autem partium phlegmone laborantium sanatio ex situ &fi gura sumitur. Etenim &horum princeps scopus est humoris in partem inflammaEμυἰνύεντοίτι tam decumbentis euacuatio. quomodo autem haec administranda sit, instrumen tariarum partium natura docet. Ab ipsis igitur instituti, fluxiones in coxam procum Cuxa bentes, per uenas poplitis &tali uacuabimus, quemadmodum ea quae in uuluis continentur. Vsrra Su Uv tvgενες continentur. In thorace collectos &pulmone, per interiorem cubiti uenam demoliemur. Quae uerò in capite &ceruice infestant, per humeralem.