Latin
146.1 to 146.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 146.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Optima nanque &facilima est euacuatio, quae per proximas &affectę parti communes uenas con fieri solet. Caeterùm id quod inflammationem attulit, per halitum digerere, &hoc sanè ex morbo indicationem habet: uerùm particularem auxiliorum usum uarian dum esse, partis affectae situs ostendit. qui nanque in summa cute affectus constituti τ γωί8 sunt, ijs tale resoluens esse medicamentum conuenit, qualis phlegmonae species indicat. Qui in alto latent, hoc acrioribus pharmacis indigent, quo magis ab exte rioribus recesserunt. quare nonnunquam si uehementer admodum in alto lateant, cucurbitulis utimur: quod in summa cute ortis inflammationibus nimis quàm νv §χθ. aduersum est. Ita si adstringentis medicamenti usus erit, loci id desiderantis positum inspiciemus. Nam si eò medicamentum adstringens peruenire posset, nihil indubiè prohiberet quò minus adhiberemus. Si autem minus potest, considerandum uenit, ne quando ex proximis humorem in locum affectum propellamus. Proinde uel miscenda est adstringenti pharmaco uirtus quaedam eiusmodi, quae ueluti id manu ducat, uel eo non utendum est. Maximum siquidem incommodum afferre noui qui ex pulmone sanguinem reijcientibus, medicamenta adstringentia to ti thoraci undique apposuerunt. Nam praeterquam quòd uis eorum in pulmonem non penetraret, etiam sanguis qui in thorace continebatur, in uiscus illud agebatur. Atque de his satis esse dictum arbitror ad praesentem disputationem. Tantum igitur adhuc praefatus, quòd methodus haec forma solùm commentarij huius extet, aliud aggrediar. Caeterùm singularum corporis partium scientia ac discursus uelut uniuersa substantia est, quam in alijs commentarijs transegimus. De pręsagijs D. Pexανίς igitur posthac uerba facturi sumus: quoniam tum ad alia quaedam, tum ad curationem potissimum conducunt. Itaque necessarium est ei, qui praesagiendi artem uolet con stituere, antea considerasse, an sicut uniuscuiusque animantis natura proprium uiuendi tempus obtinet, ita morbi singuli, ut nullus illorum quatuor diebus solui possit, cuius naturale tempus statum duos menses continet. An rursus morbus diuturnus fieri, &celerrimè solui possit.