Latin
146.5 to 146.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 146.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc tamen quia medicina futurorum diuinatrix fa Qeseto cta est, non amplius uel idiotis quaeritur, num quaedam ars futura praesagire queat, an minus: sed iam omnes hoc posse consentiunt, eoque medicum interrogant, quo certo tempore morbus solui debeat. quanquam ad praesentem commentarium nihil mali accesserit, si nunc primùm praesagiendi nos artem constituere fingamus. etenim reliqua omnia simili ratione tractauimus. Vnum sanè &primùm necessarium uidetur, si praesagiendi aliqua facultas extet, nonnulla certo sequenti tempore esse uentura. Porro considerabimus deinceps, quomodo quis haec quae &quid sint inueniat. non enim omnia futura ex aegrotante necessario pendent. Nocturnus enim uiscinorum tumultus, &canum latratus, uel nuncia quaedam tristia aegros redQ. ijl. dunt insomnes: quae nec fiunt necessariò, nec praesagiri certò possunt. An igitur quae morbi ratione proueniunt, necessariò fiunt, &certò praenoscuntur, an neque haec uniuersa? Potest enim humor aliquis superfluus in corpore intus ad particulam ali quam uitae necessariam confluere: quemadmodum contrà alius ex nobili parte in obscuram transmigrare. Porrò eum qui in nobilem partem inuectus est, summum periculum ex necessitate sequitur: at qui in obscuram repente inopinatò labitur, laboranti salus erit. Iam uerò in huiusmodi constitutionibus securitatem &periculum praenosci licet: non tamen quo desinat, accuratè queas inuenire. In quibus uerò non adhuc recrementa defluunt, sed partem aliquam obsederunt, in his futurum est praenoscere: quum sciamus naturae facultates, quibus animal gubernatur, non esse exiguas, nec earum differentias. quinetiam quae cum sanguine per totum animal feruntur excrementa, siue immoderata copia, statum unumquodque coquendi tempus habent, modò cuiusque recrementi naturam inuenerimus. Sic c enim artificio de eius coctione coniectare licebit, siquidem omnia circa aegrotum rectè administrentur. Nam errores in his commissi, aut morbi solutionem remorantur, aut mortem accelerant. Atqui huius certè toto hoc sermone, si alterius cu iusquam, meminisse oportet. Sola nanque praesagia eueniunt, ubi is ipse qui curat, medicus optimus est, &aeger, nihil delinquit.