Latin
150.1 to 150.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 150.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CTI AMBROSII APVD BITVRICENSES, Ioannes Guinterius Andernacus S. Voties apud me res eas considero, Pater amplißime, quibus hominum uita, salusque con tinetur, in admirationem priscorum curae diligentiaeque animus agitur. Quid enim illi intentatum, inexpertumque reliquerunt? Culmina montium inuia, solitudines abditas, omneisque terrae fibras, denique hortos, prata, nemora perscrutati inuenere, quid quaeque herbae pollerent, ad quos usus earum folia, &radices spectarent. Nullus orbis angulus, nulla regio tam dißita, quam non medicaminibus comparandis accesserint. Alia siquidem ex Maeotidis paludibus, alia ex Aethiopide ab exusto sideribus axe, alia ultra Herculis columnas, alia demum aliunde ultro citroque humanae saluti conquisierunt. Atque haec prima fuerunt medicinae rudimenta. Deinde post longum usum, praeclarißima condidere de his uolumina, nihil occultatum habentes, quod prodesse posteris existimarent. Hippocrates enim medicinam adhuc uagam, nulloque commendatam artificio, in or dinem doctißimè coegit. Hunc subsecuti sunt complures, tum philosophi, tum medici, quorum alij de medicinae praeceptis monumenta reliquerunt: alij de herbarum effectibus libros aediderunt. Nec medici solùm, aut sapientiae studium profeßi, uerùm principes etiam &populorum gubernatores in hanc exercitationem studiose operam dederunt. Nam Mithridates ille maximus sua aetate regum, in reliqua ingenij magnitudine medicinae peculiariter curiosus fuisse dicitur. Quippe singula ab hominibus subiectis exquirens remedia, antidotos mirificas composuit. omitto nunc Euacem Arabum regem, qui de simplicium effectibus ad Neronem scripsit. Quis igitur non antiquorum in reperiundo curam, in tradendo benignitatem ueneretur? Illi siquidem laboris uiam suis uirtutibus aperuerunt, nobisque iter intelligentiae sua reliquerunt sapientia. Verùm quum omnia nunc in deterius ob crassam ac supinam recentiorum autorum negligentiam conuersa uideam, non possum non grauiter humani generis uicem indolere. Ad quos enim alios causas malè acceptae rei literariae referemus potius quàm ad istos spurios, °eneres, &medicorum nomen ementitos Rhapsodos, non scriptores, quibus curae non fuerit uel hoc satagere, ut bonorum auto rum scripta euoluerent: aut si non intellexerunt, quod est uerisimile, condiscerent? Vbi germanus nunc medicinae genius? O quantum mutatus ab illo Hectore. Falsa pro ueris, ascita pro natiuis in hominum ani mos irrepserunt. Adulterata, distorsa, confusa, interuersa sunt omnia, nulla fide, nullo nec pudore, nec iu dicio.