Latin
150.5 to 150.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 150.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne cui uidear rem grauius ac se habet, exaggerare, producam nonnulla in medium, quae me apud aequum iudicem facilè tuebuntur. Nullum olim medicamentum extitit nobilius, efficacius, gratiusque Theriaca. Atqui haec nunc à barbaris scriptoribus ita est corrupta, ut magni etiam inter medicos no minis uiri in ipsa rei summa foedißimè hallucinentur. Auicenna ille Arabs, quem iuniores medici principem excellentiae uocabulo nominarunt, serpentes propriè Theriacae consecratos ignorasse uidetur, dum nunc Tyrum, nunc uiperam tan quam diuersas illorum species adhiberi praecipit. non enim legit egregius iste Galeni interpres, ferè dixeram, obscurator, ubique ἐχίδιναν, quae dictio Latinis ualet uipera, non alias bestias ab illo autore adhiberi. Sed condonandum uiro censerem Graecae eruditionis imperito, ut Arabicis duntaxat Galeni tralationibus, usus sit, ubi tamen semper Tyros pro ἐχίδνα habetur, nisi etiam sui imitatoribus magnam ad errores fenestram aperuisset. Alius enim uiperam ex communibus serpentibus unum esse scribit, non quae masculi caput nimia coitus dulcedine abrodit. Alius uiperae uoca bulo aspides intelligit. Alius Tyrum ex cornutorum serpentium numero statuit. Non desunt qui hominum no mina, praua decepti tralatione, pro uiperis usurpent. Atque haec omnia sine iudicio, sine discrimine, &clausis, quod aiunt, oculis iudicant. Roges forsan, unde tanta recentiorum ignorantia? Inde nimirum, quòd omnium literarum meliorum, totiusque antiquitatis imperiti in medicinam, disciplinarum omnium prae stantißimam, ueluti in rosas porci, irruunt. Non Graecis doctrinis eruditi, non Latinis, ad quaestuariam quandam artem potius quàm medicinam se conferunt.