Latin
REVERENDO
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 151
Unproofread scanNot analysed yet
In qua si casus aut fortuna, uti solet peßimos quosque primùm euehere, aspirarit: commentarios scribunt, eosque stolidißsimis opinionibus, uanitatibusque operosißimis replent. Quòd si uerò antiquos autores, per quos haec profeßio consummatur, potuissent intelligere, aut Aristotelem, aut Galenum, aut Nicandrum, aut Plinium quoque, non haesitassent quid ej set Graecis ἐχiδινα, Latinis uipera: nec Tyrum, quae dictio est Arabica, ab illa distinxißent. Theriacam uerò medicamen omnium laudatißimum etiam hodie integrum, incorruptum, germanumque haberent o ficinae. Quod olim reges in tanto habuerunt precio, ut suismet ipsi manibus conficerent. idque non imme ritò. Quippe huius solius medicamenti beneficio uerè diuino uenerandi patres in longam usque senectu tem ab omni morborum contagio liberi uiuebant. Hodie contrà uilißimi quique homines, &circumforanei praestigiatores non dico praeparant, sed dolos in ea exercent, uulgo solo antidoti nomine imponen tes. Atque is nunc est quaestus multò uberrimus. Quapropter ego, uir clarißime, ne diutius ueram illam studiosi homines desiderarent, aggressus sum Galeni commentarium de Theriaca ad Pisonem, qua po tui diligentia conuertere, aequum ratus, quum tot sint ueritatis interpolatores, etiam uindices aliquos &redintegratores existere. Ex hoc enim unico libro manifesti euadent multorum errores, hactenus forsan incogniti. Siquidem Galenus indidem omnia, tam accuratè, tam luculenter, &doctè prosequitur, ut nemo sit tanta ingenij craßitie, tantaque prauitate iudicij praeditus, qui non ipsum peroptimè, alios peßimè dixisse pronunciet. Hanc igitur operam nostram tuo, Reuerende pater, nomini consecrare uisum est. Primùm ob egregia tua in me officia. deinde quòd studiosorum hominum maximus sis &amator, &patronus. Id enim sedulò cogitas, id perpendis animo, quomodo uidelicet literas poßis erigere, earumque cultores Principi tuo omnium clarißimo, commendare. Hoc nimirum eximiae eruditionis, uirtutisque est argumentum. Hoc ueram animi nobilitatem indicat. Ob quam te obsecro, perge sicut alias literas, etiam medicinam, quae tibi nunc supplex, implorat opem, fouere &ab iniuria uindicare. Ac debebunt tibi non modò eius disciplinae studiosi, uerùm ex aequo omnes, quibus sua salus chara est. Sin autem onus tibi soli graue molestumque uidebitur, συμφράδμονες aderunt, eximius ille praesul Baionensis, eiusque frater Gulielmus Langaeus, uiri tum literis, tum humanitate, tum prudentia spectatißimi: quibus trabonali quodam amicitiae uinculo con iunctus es. Interea laborem hunc nostrum, quem ob communem fructum suscepimus, ne contemne. ut si utilis Vale. fuerit, maiora aggrediar: sin minus, ad meliora animum conuertam.