Latin
16.1 to 16.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque de omnibus musculis praedixisse initio con ueniebat. Nunc quomodo se gerere debeat, qui tum ipse exercitari, tum alterum docere uelit, tempestiuum est dicere. sed primùm ostendemus communem multorum, Anatomici nomen falsò sibi arrogantium, imposturam, qui interim animal incidunt longo tempore mortuum, ut partes iam inaruerint, contractaeque sint. Ac maximè dum cutem à foris ipsi circundatam tendunt, uel membranas, uel alia quaedam corpora, nonnullas simul à subiectis particulas auellunt, quo modo &illi qui per tendinem internae manus parti insertum digitos trahunt, inflectuntque. Quamuis ipsi dicant musculum, uel tendinem, in os, quod mouebitur, conijci oportere. Malè itaque hîc eorum quae rectè dixerint obliti, digitos aiunt à tendine flecti nusquam ossi inserto. proinde quam nos tractandi rationem inibimus, ne ex aequo cum illis fallamur, dicendum modò uenit. Primùm sanè totam cubiti, atque digitorum cutem exteriorem auferemus: ab ea solùm, quae extremam intus manum cooperit, abstinentes. Dein quae in articulo sunt, quo manus summa cubito iungitur, κάρπον Graeci, brachiale autem Latini uocant, studiosè adimere oportet, si fortè quippiam ex cute detracta relictum sit. Verùm huiusmodi auellendis scalpellus acutior est accommodus, quemadmodum musculis inuicem separandis retusior. Iam uerò membranis ademptis, primoque post ipsas medij cubiti sub cute summa musculo, de quo paulò pòst disseram clarius, uidebis ligamenta articulorum compagibus iniecta, posita in utraque membri parte foris &intrinsecus transuersa: quibus capita tendinum subiacent, interna parte digitos flectentium, exteriore intendentium. At ex utraque ligamentorum, quae dixi, parte interna quidem duo sunt musculi: quorum hic recto tramite ad paruum digitum, alter ad indicem brachialis motor porrectus est: externa uerò unus, qui brachiale per cubitum extendit: duo per radium, brachiale utrique mouent. Alter ipsorum etiam magni digiti motor est, quem duos potius quàm unum aestimandum esse dixi. Caeterùm omnium à foris musculorum, de quibus uerba fecimus, capita ligamina habent transuersim circundata. Iam alius quidam musculus toti radio desuper incumbit: nequaquam hic in tendinem alijs quos recensui similem cessans, sed in particula extremum, quo in interiora conuertitur, paulò membranosius obtinet.