Latin
16.5 to 16.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 16.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo hic musculus ligamine cingitur, ut nec ij qui brachialis nodum inflectunt, sed quemadmodum à nobis dictum est, carnosus, simul &in membranae naturam, ubi radius terminatur, degenerans, intrò diuertit proximè brachialis commissuram. Atque licet tibi membranosum tendinem, nerueam eius tenuitatem appelles. Medium itaque situm hic musculus possidet, ut neque exterior, neque interior in manu certe naturaliter figurata existat: ut qui toti membro, radioque incumbat. At quum omnes Anatomici cubiti particulas in duas partiantur regiones, has exteriores, illas interiores ipsius appellantes, nos quoque eandem diuisionem, ne nouum docendi modum inuehere uideamur, sequi necesse est. Atqui hunc musculum externis potius quàm intimis adscribendum censeo. Caeterùm alius etiam, quo de clarius agere distuli, intus in cubito delitescit, nulli omnium qui in uniuerio habentur animante, similem praestans usum: imò nec eorum qui in tibia sunt, ulli conuenit. Extat sub cute manus interioris medius inter radium &cubitum musculus, quem in tendinem latum desinentem palmę subnasci diximus. Nam cute subtracta medius interiorum apparet. nihil autem refert, an exteriora prius incidas. Ab hoc igitur musculo, quem sub cute per latum tendi nem propagari dictum est, auspicemur. Tendo autem hic paulò ante brachialis nodum emergit: quare hinc probè dissectionem ipsius inceperis. Haud enim obscurè a circumscriptus est, &à uicinis subiectisque musculis seiunctus. Ad haec tenuibus fibris continetur, quas uel digitis queas auellere. At longè facilius hoc scalpello hebetiore perficies, tendinis caput in sublime eleuans, uel hamo, uel tuismet digi tis exceptum. Hinc uerò primum incides ipsum sursum uersus ad cubiti iuncturam tendentem, ex qua duxit originem.