Latin
CLAVDII
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 161
Unproofread scanNot analysed yet
Thus, piper obfuscum, dictamni germina, rheon,
Praeterea stoechas, zingiber atque calens,
Prassion, &terebinthina, &calaminthe &petroselinum,
Quinque simul folium, singula pondus idem.
Actutum polij quaternas ponito drachmas,
Tot styracis faciens, atque chamaepytios.
Meu totidem drachmas, &amomi postulat uua,
Nardus, quam generat Gallica terra, simul.
Lemnia creta pares, phu ponti, itidemque Chamaedrys
Semina Cretensis, Malabathri folia.
Torrida chalcitis, &anisum, &Gentiana
Succus hypocystis, hoc quoque pondus amant.
Balsameum fructum, gummi, semenque marathri,
Et cardamomum quod tenet indus ager,
Acacia, hypericum, seseli, thlaspi, sagapenum,
Ammi, quater drachmas singula suscipiunt.
Castorium, terrae malum, nigrumque bitumen
Iudaicum, dauci semen, opopanaca,
Galbana opima itidem, necnon centaurion aequè:
Ternis haec scrupulis singula consocias.
Omnia permulto subigantur in orbe phalerno
Quae lachrymas referunt humiditate chyli.
Sed lignosa teres, minuatim melle remiscens
Quod regio nutrit Attica praecipuum,
Phoebe tuum munus prompto comitare fauore,
Seu nunc te oblectes per iuga Thessaliae,
Seu Rhodon, aut Burinnam habitas nunc, aut Epidaurum,
Des hilarem regi perpetuò Antidotum.
Nempe tuam gnatam Panaceam, nam ipse salutem
Abs te ortam sacro semper honore colet.
IBAOZ.
Quum itaque uersus hi non sine ingenij dexteritate à uiro sint compositi: necessa