Latin
CLAVDII
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 161-2
Unproofread scanNot analysed yet
rium mihi uidetur inspicere, cur tandem in tali ferarum numero, non alterius quàm uiperae carnes in misturam esse idoneas censeamus. Ipse enim nihil de his, uti uides, scriptum reliquit. ego uerò has minus alijs feris tabificam uim obtinere autumo. Nam basiliscus, belua sufflaua, &triplici frontis apice munita: uisus etiam solùm, conspectusque, &sibilo auditus, homines momento perimit. Porrò ex alijs animantibus si quod illum iam extinctum, iacentemque attingit, &ipsum subitò interit. Quare omne aliarum ferarum genus, propinquitatem ipsius deuitat. Dryi nus serpens sic nominatus, quòd in radicibus quercuum uiuat: tam malignus ad perdendum proditur, ut eius qui supergreditur imprudens, cutis à pedibus excorietur, tota crura intumescant: &quod magis mirificum est, manus quoque ipsas curantium eodem modo periclitari. Si autem quis aggrediatur eum perimere, olfactu mulctatur adeò, ut quemlibet gratum odorem, prauum esse existimet, nec alterius praeterea rei queat sentire. Haemorrhus &haemorrhois suis ipsorum no Hemorrbus minibus similem hominibus perniciem inferunt. Quippe percussi, sanguine per os &nares totoque corpore effuso, intereunt. Quemadmodum à dipsade commorsi, Dipsas causo febri male conficiuntur. Nam &multa siti, &aestu uehementi, interdum stomachi motu uexati, diem obeunt. Acontias serpens, ubi se multùm extenderit, Acontias ceu iaculum quoddam, corporibus insiliens, sic perimit. Inter Aspides nominata ptyas ceruicem exporrigens &ex interuallo metita rationalis cuiusdam animalis modo, uenenum corporibus inspuit.