Latin
162.1 to 162.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 162.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Harum igitur ferarum una (nam triplex Ptyas Aspidum species est, haec uidelicet, chersea, id est terrestris, &cheledonia) perhibent reginam Cleopatram, quum uellet latere custodes, statim &citra suspicio Historia de re nem, mortem sibi consciuisse. Quum enim Augustus deuicto Antonio eam cagina Cleopa tra. pere incolumem uellet, ac uiuere, studiosiusque (sicut par erat) seruare, ut Romanis tam insignem mulierem in triumpho ostenderet: haec, aiunt, re intellecta, opta uit regina adhuc ex humanis potius decedere, quàm priuata Romanis uideri. Et tunc molita est sibi hac bestia mortem consciscere. Praeterea memoriae produnt, ipsam duas omnium fidissimas mulieres ad se uocasse, quae ad pulchritudinem corporis mundo subministrando erant accommodatae (nominabantur Naëra, &Carmione: haec comam decenter implicabat: illa extremos ungues dextrè praecidebat) deinde iussisse, ut feram uuis ficubusque tectam importarent, quò, ut dixi, custodes falleret, prius expertura in ipsis mulieribus, an subitò possit perimere. Et hae quum actutum perijssent, deinde ipsam sibi exitium attulisse. Ob quam rem Augustum uehementer fuisse attonitum commemorant, partim ob harum erga reginam amorem, ut cum ea mori non dubitarint: partim quòd illa generosam po tius mortem oppetere maluerit, quàm in seruitute uiuere. Etenim aiunt ipsam, manu dextra capiti admota, &diadema, sicut est consentaneum, tenente, fuisse inuentam, ut uel eousque spectatoribus regina esse uideretur. Quemadmodum &tragicus poëta scribit nobis Polyxenam &ipsam mortuam, quae tamen accurate Polyxena. praenouisset cum decoro se occasuram. Porrò qui mulieris prosperum ut falleret custodes, conatum, ferę autem ad occidendum, pernicitatem sermone uolunt osten dere, referunt ipsam suummet brachium magno morsu, eoque alto, uulnerasse, &beluae uirus in uase quodam ipsi allatum, uulneri infudisse. Quo sic transmisso, haud multò pòst nescijs custodibus promptè interijsse. uerùm hanc historiam ani mi gratia commemorare uisum est, quòd te in omnibus disciplinis diligentem dextrumque uideam. Ad haec, ut intelligamus quàm subitam hae ferae necem concilient. Etenim exitio inferendo haud dubiè sunt praecipites. Ac in magna Alexandria subinde sum contemplatus, quàm celeriter perimerent.