Latin
165.1 to 165.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Succus autem papaueris, quòd per se potus exitialis sit, neminem latere existimo Succus papasin autem cum alijs nonnullis sit praeparatus, aegrotos ita subinde iuuat, ut maxiueris. mè salutiferum ipsis medicamentum esse uideatur. Itaque Phreniticorum deliria haud rarò strenue curauit, ex peruigilijs uirtute priuatos, somno reconciliato mirisicè restituit. Iam ab araneis commorsos, ipsi aranei triti, &cum uino poti, malo liAranei triti. berant: ut hinc maximè possis quod à me dicitur, credere. Si nanque uel solum ui num feris mistum à periculo reddit securos, nimirum &Theriaca ex tot talibusque confecta, salutiferum quoddam medicamen potius quàm exitiale redditur. Illud enim in medicaminum misturis fieri sciendum est, puta singulorum quae miscentur uirtutem non magis conseruari, ita ut eadem maneat, nec mutetur, nec in ullam qualitatem transeat, sed aliquam omnium unionem effici, tota ipsorum temperie per tota mista, &una quadam alia ex illis uirtute profecta. Quomodo etiam in mulso, quod Graeci οινόμελι uocant, fieri conspicimus. Quum enim exacta Mulsam. utriusque temperatura facta fuerit, neque mellis gustum, mel mistum omnino repraesentat: neque uinum amplius uinum esse in mistura apparet, uerùm statim duobus congressis diuersum quiddam, id iam ipsum mulsi naturam induens, ex temperatura perficitur. Hoc utique cum in alijs omnibus medicamentis, tum in ipsa Theriaca fieri arbitrator: non adhuc uniuscuiusque mistorum uim &qualita tem eandem manere, sed uniuersis omnibus confusis, &in unitatem quandam natiuam coeuntibus, unam, diuersamque à reliqua ex omnibus medicamentis simpli cibus naturam procreari. Si etenim ex indiuiduo &uacuo iuxta Epicuri &Democriti opinionem constant omnia, uel ex quibusdam corpusculis, &meatibus secun dum medicum Asclepiadem (nam ita permutatis solùm nominibus pro indiuiduis corpuscula, pro uacuo meatus dicens, similem illis rerum essentiam esse uoluit) meritò pharmaca manerent inalterabilia, quae in nihil mutari, neque omnino suam ipsorum qualitatem exuere possent.