Latin
165.5 to 165.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 165.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia sermo hic ueritati repugnat, ut ostendemus, &omnia ut dixi alterantur, mutanturque facilè, tum mutuam inter se temperaturam suscipiunt, necesse est omnibus quae miscentur, per tota contemperatis, ualidius imbecilliori praepollere. Cuius rei gratia nos artificialibus misturis, quum usus postulat, qualitates medicaminum inalteramus: quod fieri non posset, si exigua quaedam &impatilia, immutabiliaque substantiae corpora essent. Atque ideo iam saepe ego sum demiratus, quomodo, quum in quolibet tam subitas fieri conuer siones, tantamque temperamentorum mutationem uiderent, sustineant deinde eiusmodi elementorum principia statuere, et praecipuè iam citatus medicus Asclepia des. ad hunc enim peculiariter uerba potius habeo: quoniam manifestiores etiam in corpore conuersiones, mutationesque non indicat. Quid nanque sibi uult, quòd solo digito in frigidam imposito, totius corporis mutatio actutum oritur, uel quòd pro uentorum uariatione corpora nostra simul mutantur? Ego itaque ex familiaribus quendam noui in lecto adhuc decumbentem, ex capitis ipsius consensu uenti flatum cognouisse. Quum enim capitis grauitate laboraret, statim uentum qui spirabat, Au strum esse deprehendit. Iam mulier grauida solo tonitrum exaudito, &horribili quodam spectaculo uiso, infantem eiecit. Interdum quum repente uolumus auxiliari, &uelocem praesidij sensum aegro moliri, celerrimam in corporibus mutationem fieri uidemus. In quibusdam igitur uirtute admodum dissolutis, admirandus ille Hippocrates subitam uirium refectionem recreationemque dextrè fieri consulit, ut incita Virum refectiotionis robore solutionis imbecillitati medeamur. Subinde etiam paucum aliquod nem quibus con oblatum ipsis alimentum statim refocillat, uiresque eorum restituit, corporis muta- sulat Hippocra tione, sicut opinor, statim uergente in melius, non autem corpusculorum quae exi tes. stunt impatilia, eoque talium nobis sensus nequeunt imprimere. Quis enim in tantillo C temporis momento corpuscula composuerit? aut quis sic ex impatilibus constru ctus repente occurrentia perceperit? Etenim certa corpusculorum transpositorum compositio, figurae quidem solam efficit mutationem, caeterùm alterationem, qualitatemque aliam ex alia generare neutiquam potest.