Latin
DE SALIBVS THERIACIS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 175
Unproofread scanNot analysed yet
thri Indici foliorum uncijs quatuor, baccarum iuniperi laconici carnis libris duabus, Abus, adianti satiui seminis uncijs sex, piperis albi &nigri singulorum libris duabus, silphij radicis uncijs decem, zingiberis non forati libris duabus, satyrij seminis uel radicis, pulegij montani, sesilis massaliotici rufi, tortili montani seminis, hedvosmi, singulorum uncijs sex, casiae optimę uncijs duabus, cinamomi uncia una. Conare autem ipsa contusa cribrataque rursus contundere, &cribro frequenter incernere, ut adamussim fiant leuia: atque sic in uasis uitrijs reposita non statim usurpare conuenit, sed post decem ferè dies. Porrò ego ipsos praeparaui bestijs non combustis, sed ipsarum pastillis, quemadmodum in theriaca ostendi confici, miscens ipsos quoque ijs quae cum beluis comburuntur, ut quam habeant in se amarulentiam, eam in adustione deponant, tanta pastillorum mensura adiecta, quantum uiperarum nu merum habere coniecturabam. &facti sunt longè pręstantissimi, nec cinerium ex adustione referentes, neque colore nigri, sed etiam qualitate usu suauissimi redditi, &uires ad quae dixi peculiariter ipsos facere, euidentiores obtinentes. Hic est de theriaca &salibus theriacis liber, diligenter, si quid iudico, à me examinatus, hac maximè causa, quoniam &tu in omnes disciplinas studiosè incumbis. Memini enim te quum literarum studijs egregiè inter ciuilia adhuc negocia uacares, uel dicto quodam problemate iudicare scriptores nonnunquam deficere, multasque conari occasiones inuenire, atque hoc agitare. Etenim deos aiebas dum non uaticinantur, nihil eloqui. interdum uerò etiam oracula silent. Est quum &mare tempestatibus nauigari non potest, agmina fluuiorum sistuntur, &paulò pòst rursus fluere incipiunt. item terra fructus non ubique producit. quare tuum ego exemplum imitatus, nihil ex his quae de theriaca quaeruntur, omisi, simulque te adhortor, ut libenter pharmaco utaris. quoniam longaeuum uitae tempus, usum ipsius exhibere obser uatum est: quod meritò ut tibi à dijs contingat, exopto. FINIS. IOANNES GVINTERIVS ANDERNACVS, IOANNI MILETO PARIEN