Latin
SI, MEDICO REGIO S
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
SI, MEDICO REGIO S. Vm multae res in medicina nequaquam satis adhuc sunt nostri temporis hominibus cognitae, tum perdifficilis, Milete eruditiß. &perobscura tractatio est, de pulsibus: quae aliâs ad naturarum discrimen noscendum, &morborum species est utilißima, ne dicam necessaria. In urina enim totum corporis habitum, omniaque aegritudinum genera uelle contemplari, extremae est dementiae. Quanquam hodie uulgus medicorum in illa se ita exercet, ut nullas praeterea corporis notas, si diuis placet, ad curationem desideret. Pulsum uerò, qui in primis discendus erat, in postremis habeat, ac consuetudinis potius causa manum aegro admoueat, quàm ut illum, cuius differentias penitus ignorat, in morbi iudicio exploret. Hoc tamen in ore frequenter habent triobolares isti medici, si aut ex alimento, aut sumpto medicamne ipsis nescijs, aeger citatiorem aedat pulsum, febri labo rat. Quae quum ita se habeant, ut ipse probius nouisti, uir doctißime, uolui in iuuentutis usum Galeni de pulsibus ad candidatos libellum in publicum aedere: unde omnia, quae ad eam rem spectant, examussim queant condiscere. Et tibi laborem, si quem in hoc uertendo insumpsi, nuncupare, utpote pulsus explorandi expertißimo. Es enim, praeter meliorum literarium peritiam, inter huius nostrae scholae professores qui medicinam tractant, artificio, &ratione experimentis adiuncta, hominibus medentur, facilè princeps. Quare quum optimè, quid pulsus in morbo ualeat, intelligas, hilari fronte uigilias nostras suscipies, dum maiora eius gustus tibi parauerimus. Vale. Lutetiae Parisiorum.