Latin
SI, MEDICO REGIO S
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 176
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI DE PVLSIBVS LIBER AD MEDICINAE CANDIDATOS. Ioanne Guinterio Andernaco interprete. VAECVNQVE medicinae candidatis charissime Teucre, de pulsibus scire fuerit ex usu, hoc commentario perscribemus: uniuersam uerò ipsorum artem alibi memorię proditam habes. Itaque omnes arteriae tum sibi inuicem, tum cordi, pulsandi modo respondent. Quae causa est cur ex una ipsarum animaduersa, de omnibus ratiocinationem queas colligere: non tamen uniuersarum simi liter motionem percipere quisquam poterit, uerùm in particulis excarnibus euidentius, in carnosis obscurius. Quae autem arteriae sub crassa carne latent, aut ossibus intus incumbunt, aut alias partes obiectas habent, has moueri neutiquam sen seris: modò animans naturali habitu sit praeditum. Sin macie confectum, etiam spinales arteriae saepe abdomen tangentibus, motum repraesentant: &quaedam in artu bus, quae prius latebant. Semper uerò pulsationem aedunt sensibilem arteriae, &temporum, &quae partem superiorem pedis, &quae internam brachialis, quod κάρσον Graeci uocant, regionem perreptant. His minus, nec tamen obscurè pulsant, quae post aures in capite, &quae intra brachium situm habent. Iam aliae nonnullae quae non adeò multa carne teguntur. uerùm nullam promptius, neque decentius, neque usui commodius attigeris, ijs quae in brachiali habentur omissis. Hae siquidem conspicuae potissimum sunt, loco uidelicet excarni: quarum causa nihil in corpore, sicut aliarum complurium detegas est necesse. Huc accedit, quòd in rectum portendunt: quod ad exactam pulsuum dignotionem non parum adfert momenti.