Latin
DE COMPOSITA PVLSVVM INAEQVALITATE
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 177-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE COMPOSITA PVLSVVM INAEQVALITATE. Compositae uerò quatenus possit alia alij, una uni, una pluribus, et multę mul tis commisceri. Ac nonnullae ipsarum peculiare nomen sortitae sunt, quemadmodum &uermicularis, &formicans, &hecticus. Vermicularis, quum ueluti perreptantis arteriam uermis, fluctuum modo excitati, species repraesentatur, nec arteria tota eodem tempore attollitur. Quòd si cum diastoles paruitate accidat, uermi culus nuncupatur: Sin autem cum magnitudine, fluctuosus simpliciter. Constat autem &languidum, &crebrum esse uermicularem.