Latin
DE COMPOSITA PVLSVVM INAEQVALITATE
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 178
Unproofread scanNot analysed yet
Qui in extremam incidit debili tatem, frequentiam &paruitatem, Formicans appellatur: opinione quidem citatus, sed reuera non est. Hecticus autem pulsus eandem cum febri nominis rationem obtinet. Quippe nullam mutationem magnam subit: uerùm semper sui manet similis, implicaturque, et nunquam soluitur, totius corporis habitu in id genus tum febribus, tum pulsibus, aegrotante. Haec de pulsuum differentia, medicinae nuper mitiatis sufficere putauerim. Si enim exactius quispiam eas persequi uolet, totum commentarium de pulsuum differentia, à nobis conscriptum, legat licet. Non igitur de pleno, &inani pulsu dicere nunc est operaeprecium, neque de rhythmis: quoniam ibi accurate de his peregimus, et sermo rudioribus est obscurior. In summam itaque praedicta colligentes, ad sequentia digrediamur. Magnus pulsus est, qui fit arteria in longum, latum, &profundum insigniter dilatata: Longus, qui in longitudinem tantum porrigitur: Latus, in latitudinem: Altus, in profunditatem. Vehemens autem pulsus est, qui manum ualidè ferit: Mollis, in quo arteriae tunica tenera est. Citatus fit ex arteria, modico tempore dila tata: Creber, arteria momentum quiescente. Aequalis, qui sibi deinceps par est. Sed in uno ictu impar, inaequalis iuxta unum ictum dicitur. Erunt autem &horum contrarij manifesti, paruus, breuis, arctus, humilis, languidus, durus, tardus, rarus, inaequa lis, &inordinatus. Ad haec patere cuiuis arbitror, aliorum quidem contrariorum uniuscuiusque esse medium. Aequalis autem &inaequalis, medius nullus est, neque ordi nati &inordinati. Praeterea aliorum omnium modus, secundum naturam est. Inter hos autem aequalis secundum naturam solus est: reliqui naturales non sunt, tum inaequa