Latin
179.5 to 179.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 179.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Post hoc opportunum erit alias pulsuum mutationes, ex causis non naturalibus obuenientes, exponere. Exercitia quidem initio si moderata fuerint, uehementiores, magnos, citatos, crebrosque pul sus efficiunt. Multa uerò, &supra laborantis uires suscepta, paruos, languidos, ci tatos, &longè celerrimos reddunt. Sin autem magis quàm oporteat, immoderata sint, uti uix moueri queas amplius, &longis interuallis, uel necquicquam, sed im pense dissoluaris, admodum exiguos, languidos, tardos, rarosque pulsus excitant. Quòd si ad uirium dissolutionem exercitia producas, illi proprios excitabunt. Dicetur autem paulò posterius, quales uirtus elanguescens solutaque pulsus faciat. Balnea calida, magnos, citatos, crebros &uehementes gignunt, dum sint moderata. Verùm immoderata, paruos, languidos, citatos adhuc, &crebros. Si interea non cessa uerint, paruos, tardos, raros &languidos. Frigida statim, paruos, tardos, rariores, languidioresque. Postea uerò quoslibet etiam efficiunt. Omnino enim uel stuporem inducunt, uel corroborant. Quę igitur stuporem inferunt, &refrigerant, exiguos, languidos, tardos, &raros producunt. Calefacientia, roborantiaque, magnos &uehemetes: cita tos autem &crebros, mediocriter. Cibi copiosi, ut uires grauent, inaequales inordina tosque pulsus concitant. Archigenes autem, citatiores, inquit, potius quam crebriores. Modi ci, magnos, uehementes, citatos, &crebros. Pauciores, ut non satis alant, haud aeque ut moderati se habent: uerùm minus pulsum mutant, &ad tempus momentaneum. Vinum inter caetera similiter cibis pulsum immutat: sed hoc intercedit, quòd ex uino facta pulsuum mutatio, prior desinit, quàm quae à cibis prouenit. Ad haec quod celeritatem, ac magnitudinem magis quàm uehementiam, frequentiamque adauget. Ferè enim quanto uehementius firmiusque robur corpori cibus moderatus conciliat, tanto euidentius uinum magnitudinem extollit. Aqua ex omnibus quae assumuntur, afferuntur, minimè pulsus uariat.