Latin
180.1 to 180.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 180.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam &ipsa iuxta ciborum ra tionem similiter immutet. Reliqua uerò omnia, quatenus uel nutrire, uel caleface re, uel refrigerare possunt, eatenus etiam arteriarum motum transmutant. Hac ratione pulsus in causis non naturalibus uocatis euariant. Deinceps agamus, quomodo ex causis praeter naturam, pulsus mutentur: ijs tamen prius commemorationis gratia in medium productis, quae sermoni rerum à naturę modo recedentium com munia sunt. Itaque aëris status, ciborum copia, quae uires degrauet, exercitia, balnea, &somni: omnia haec immoderata, praeter naturam existunt. Siquidem naturalium causarum, &earum quae non naturales dicuntur, secundum quantitatem exces sus in id quod praeter naturam est, transeunt. At earum quę non quantitate solùm à naturali habitu recedunt, uerumetiam toto genere, numerus est infinitus, eoque com prehendi nequit. Ars autem in his quoque consistit, infinitum quatenus licet, generibus, ac speciebus finitis metiens. Nam singulas praeter naturam causas, non citra rationem ac immeritò quis dixerit partim ueluti soluere uim uitalem &dispergere: par tim tanquam opprimere &grauare. Soluitur itaque robur, alimenti penuna, morborum peruicacia, animalium affectuum uehementia, dolorum magnitudine, uel longitudine, &uacuationibus immoderatis. Grauatur materiae copia, instrumen tariarum partium uitijs, ut puto inflammationibus, scirris, tumoribus, abscessibus, &corruptelis diuersis. Virtus itaque soluta, exiguum, languidum, crebrumque admo dum pulsum efficit. Oppressa &ueluti grauata, inaequalitatem, ac inordinationem pulsuum excitat: &cum aliam quamlibet, tum etiam quae in uehementia &magnitudine oriri solet. Hae enim peculiares potissimum uirtutis oppressae inaequalitates. Atque in grauata insigniter, magis uariant. In ea quę parum, modicè. Et plures quidem magni pulsus exiguis: uehementes languidis in noxa leui: è contrario in ma gna habet. Atque interim motus in totum pereunt: interim in huiusmodi affectibus interlabuntur. Sed quum interlabuntur, minorem noxam indicant: quum uerò pereunt, maiorem. Has quidem pulsuum mutationes, quaelibet uirtutis solutio, oppressioque communes sustinet. Peculiares autem cuique causa efficiens suppeditat. Postquam igitur uirtus ab alimenti penuria soluitur, pulsus initio languidus, exiguus, citatus, ac frequens redditur. Deinde in medio languidus, exiguus, tardus, &rarus. Postremò summè exiguus, languidus, creber, &falsam celeritatis imaginem repraesentans: huic formicanti nomen est.