Latin
180.5 to 180.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 180.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vermicularis pulsus &ipse fit robore uitali iam propè soluto, sed paululum adhuc resistente. Differt hac parte à formicante, quòd non ita extremam ad imbecillitatem, paruitatemque con trahatur, ac manifestam in uno ictu inaequalitatem habeat: quae fieri solet quum arte riae partes non eodem tempore omnes mouentur: sed aliae citius, aut tardius incipiunt. Vnde minus tardus est quam paruus. Interdum uerò nequaquam tardus, ideoque mi nimè paruus est. Quae igitur a lethalibus, &acutis febribus syncopę oriuntur, uer micularem pulsum non ex toto habent: qui alias uirium dissolutiones magna ex parte sequuntur, &eas potissimum, quae citra febres, aut certè cum paruis admodum obueniunt. Quapropter stomachi syncopas formicantes, choleras autem, &larga uentris profluuia, sanguinis per nares eruptiones, muliebrem stuxum, omnesque acutos euacuationum affectus utplurimum uermiculantes comitantur: extremis formicans oboritur. At ubi haec sine febribus incidunt, tunc etiam uermiculantem utique magis deprehendes &manifestum, &diutissimè perdurantem. Ita causarum pręter naturam mutationes generatim se habent. Iam uerò easdem membratim prosequemur. Iracundiae pulsus, est altus, magnus, uehemens, citatus, creber.