Latin
PLEVRITICORVM PVLSVS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 181-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLEVRITICORVM PVLSVS. Itaque pleuriticorum citatus &frequens est, non admodum magnus. sed uehe mens etiam uideri queat: quanquam uerò non sit obscurus quidem, non tamen iam uehemens quoque, quantum ad affectum attinet. Huius enim in omnibus meminisse oportet, quòd operae precium sit, in quacunque re, quantum ad illum attinet, mutationem examinare: determinantes propter quid aliud, &non propter illud accidens. Quapropter pleuriticorum pulsus, neruosiorem quodammodo, &duriorem red det arteriam, ceu in uehementiam uertens: imponit inexercitatis, qui durum ictum à uehementi nequeunt discernere.