Latin
PLEVRITICORVM PVLSVS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ita uerò medicorum uulgus, alijs etiam multis pulsuum differentijs discernendis ineptum, forsan hîc scripta reprehendet, quae quum non intelligat, recte dicta suggillatur. Sed non conuenit in praesentiarum de ipsis longius sermonem producere: scriptum nobis est separatim de pulsuum dignotione. Itaque exercere praecipio rationem simul, &tactum, ut in ipsis operibus pullum queas cognoscere, non ratione tantum discernens. Initium uerò in operibus exercitij est, disciplina sermone expressa. Quinetiam crebritudinis quantitatem uerbis exprimere nemo poterit. Atque differentiam haud mediocrem obtinet, consuetam pleuritidis men suram excedens uel deficiens. Siquidem excessus, in spirandi difficultatem transeunte pleu ritide, uel syncopen minitante, fieri necesse est. Defectus in torporem, uel neruorum offensam desinere. Pari modo etiam inaequalitatis species, quae quidem secantis modo percipitur, propria maximè pleuriticorum existit, remissa, mollis, facilisque ad co ctionem futurae: intensa, difficilis, &ad coctionem continuans nota est pleuritidis. Ta les autem cum imbecilli uirtute praeceps signant periculum. Quum ualida, uel diutur no spatio concoctę sunt, uel suppurarunt, uel tabidus ipsas marasmus excepit. Itaque eius quae concoquitur pulsus omnem paulatim mutationem à natura alienam deponit.