Latin
183.6 to 183.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 183.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pari modo etiam deorsum uersus cadit, conuulsa magis quam depressa. Caeterùm nimia ipsius crebritudo incumbentem minatur syncopen. Porrò est &aliud quoddam uitium, quod siue inter Lethargum &Phrenitidem me dium appellasse conueniat, ut quod cum neutro in totum conueniat, siue amborum commune, ut mistum ex Phrenitidis speciebus &Lethargi, id quidem seorsim con siderabimus: uerùm ipsos pulsus modo exequemur. Ac ne ueluti quoddam aenigma sit propositum, cum his quae incumbunt pariter ipsum indicabo. Plerunque con niuent oculis, somnolenti sunt, stertuntque. Rursus diutissimè fixis ac inconniuentibus intuentur, Catochis similiter. Et si roges quippiam, cogasque sermonem tecum habere difficiles pigrique sunt ad respondendum. Saepe furentium instar sonant, minus recte respondent, &temere nugantur. Talis sanè affectus est, quem nunc indicare molior, ijs quę ipsi incumbunt, cognitus: proprij nominis indigens. Pulsus autem ipsius sunt citati, &crebri, Phreniticis similiter, sed minus. Ita &roboris minus illis obtinent, Lati autem sunt &breues, quique motum extrorsum subitò abscissum habent: uerùm alio quodam modo, quemadmodum intrò festinantes, subterfugiunt accelerantes systolen, &ueluti fuffurantes diastolen: non tamen in ea respondent phreniticorum pulsui, nam quod tanquam abscissum est, non possident.