Latin
CATOCHORVM PVLSVS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 184
Unproofread scanNot analysed yet
CATOCHORVM PVLSVS. Catochorum pulsus (nam ueteres Gręci catochos pro catechomenis ipsis, hoc est morbo tali obnoxijs, appellarunt. Catochen uerò, etiam catalepsin, recentiores affectum nominant) similes quidem sunt caeterò lethargicis, magnitudine, taditate, raritate, quemadmodum &totus affectus, à specie affectus haud procul abscedit, non tamen imbecillis catochorum pulsus, neque mollis. Verùm in his iam quoque haud parum uariant, quemadmodum &in eo, quòd lethargicis totus habitus soluitur quidem &intumescit: catochis autem constrictus est, &continetur. In hunc modum inaequalitate &qualitate differunt inuicem. Aequalis enim cato chorum pulsus: lethargicorum inaequalis. Archigenes autem memoriae tradit, ar teriae locum propriè in ipsis inueniri calidiorem, quemadmodum ijs qui spasmo uexabuntur cum cataphora. CONVVLSORVM PVLSVS. Eorum qui spasmum experiuntur, ipsum quidem arteriae corpus coactum uidetur, &undiquaque constrictum, non ceu ab aliquo contusum, uel angustius redditum, neque omnino rigidum, sicut in febre, &praesertim ut accessionibus: neque ut propter duritiem irreuocabile, ueluti quod ex diurno temporis spatio tale euaserit, po tissimumque cum quibusdam erroribus, aut uiscerum uitijs, sed quasi corpus neruosum, concauum, seu intestinum, uel persimile aliquod ab utroque extremo praetensum. Sic autem &motus inaequalis, sursum &deorsum arteria chordae modo transposita. Neque enim diastoles, uel systoles significatio est, uerùm turbationi magis similis est, quasi exiliente arteria sursum, rursusque intrò contracta, quod etiam ne discreto quidem tempore ipsi accidit, sed uno saepe alia ipsius pars sursum ferri ui detur, tanquam eiaculata: alia intrò, ceu à quodam attracta. Atque hęc uelociter mo ueri, illa tardè: iam uerò &uehemens esse magnusque conuulsorum pulsus apparet. Hic autem est neque imbecillis, neque paruus, non tamen secundum imaginationem uehemens, aut magnus. Nam ictus multis imponit, dum propter tensionem robustus apparet: propter turbationem uerò exiliens. Vnde etiam sublimior interim apparet, &ueluti strepitum quendam asperum ad tactum efficit. Ac neminem qui fuerit in his exercitatus, pulsus iste latere potuerit, ut qui nulli uel tensione ad utraque extrema, uel motus conuulsione similis existat. At ubi cataphorae miscetur, motus difficilimè potest deprehendi: ac solus ille qui utrunque adamussim per se cognoscere est exercitus, etiam mistionem poterit agnoscere.