Latin
PARALYTICORVM PVLSVS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARALYTICORVM PVLSVS. Paralvseos pulsus, paruus, languidus, &tardus est: quibusdam ipsorum rarus quoque est: quibusdam &creber quidem, sed inordinato modo deficiens. EPILEPTICORVM ET APOPLECTICORVM PVLSVS. Epilepticorum &apoplecticorum pulsus persimiles. Quae igitur de epileptis di centur, ea quoque de apoplectis intensa magis, dicenda putabis. Siquidem dum na tura modice turbatur, &nondum affectus adeò inualescit, nullam est inuenire mutationem in magnitudine, uehementia, celeritate, frequentia, &duritie. Solùm au tem ceu intensa in utroque extremo est arteria, conuulsis similiter. Sin autem ualidus fuerit affectus, ut uirtutem grauet, inaequalitatem quandam capit, &tensionem ualidam: minor, languidiorque euadit, raius &tardus. Vbi uehementer opprimit, deijcitque uirtutem, languidos, paruos, &citatos efficit. ANGINA LABORANTIVM PVLSVS. Angina laborantium pulsus, tensionem quandam spasmo persimilem obtinet. Magnus autem est, &undę modo incitatur, unde Graecis μυματωδὴς dicitur, quemadmodum Peripneumonicorum. Atque utrum in eo ualde exuperauerit, in eo mutationem expectare conuenit. Si nanque Peripneumonica species praeualuerit, in Peri pneumoniam Angina desinet: sin autem conuulsoria, in conuulsionem. Qui uerò ex ipsis rò ex ipsis ualidè suffocantur, exiguus eis &rarus pulsus efficitur. Quum uita inde defunguntur, creber &inaequalis.