Latin
27.1 to 27.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 27.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec siquidem medicis tam sunt necessaria, ut ne ipsi quidem Empirici, qui de anatome libros integros commentati sunt, ipsorum scientiam audeant damnare, sed fateantur potius omnium id genus cognitionem esse utilissimam. Verùm aiunt ex frequenti uulnerum factorum inspectione natu ram ipsorum abundè satis intelligi. quorum temeritatem quis non demiretur? Vbi enim ne uel ij, qui magnam in anatomis ipsorum industriâ collocarunt, exactam cogni tionem sunt assecuti, multò minus ex uulnerum intuitu quispiam didicerit. Haec itaque in cathedra sublimis aliquis sedens discipulis dicere, in ipsis autem operibus artis docere non potest, ut qui ipsemet primus omnes dictorum animalis instrumentorum particulas ignoret. nam sola quae manifestò sub cute apparent cognoscunt, qui admodum periti inter illos esse uidentur. Quare uerbis contendendum cum talibus uiris non est, neque enitendum ostendere, quod non solùm fortuita illa anatome &uulneraria spe culatio (hęc enim illorum uocabula sunt) cuiusque particulę naturam accuratè non possit edocere, uerùm ne uel ipsa quae studio diligentiaque administratur, nisi frequenti in mul tis exercitio praecepta indagaueris, quae ego hoc commentario recensebo. Empiri corum itaque minorem aliquis curam habuerit, qui manifestò cauillandi studio tenentur. Ve rùm omnes anatomae professores accusandi mihi sunt, quod tam necessaria negligen tius &ueluti defunctoriè inquisierint. Vbi enim non paucos musculorum tendines, uel integros musculos in quibusdam particulis ignorarunt, quid existimandum est ipsis in neruorum natura accidisse, qui quidem in summam interim exilitatem porriguntur, uim autem maximam obtinent? Quamobrem adhortor iuuenes, relictis in praesentia cerebri, cordis, linguae, pulmonis, iocinoris, lienis, renum, stomachi, laryngis, foetus, uteri grauidi consectionibus, prius ediscant quali brachium, scapulę, &cubitus conne xudeligentur, quomodo rursus alia artuum membra singula, qui nam musculi ea moue ant, qui nerui, quae arterię &uenę quamque particulam intercurrant.