Latin
27.5 to 27.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 27.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
atque ob id ipsum ma nus &cruris anatomicas administrationes alijs omnibus pręposui, quod ad ea quę rum usui hominum necessario, tum arti maximè conducant, ire primùm iuuenes operaeprecium sit: deinde uero quod eundem ita disciplinae ordinem commentarij de usu particularum obseruem. Quod opus, ut dixi, non minus philosophis quam medicis utile exi stit. Quoniam igitur in illo de partibus humani corporis sermo nobis fuerat, ideo prius de manu (nam haec propria hominis est particula) commentationem institui. Nunc autem, ceu retuli, ne huius quidem solius gratia, sed potius ut iuuenes in primis illis maximè necessarijs exerceantur: nam hoc tempore secus ipsos factitare uideo, qui anatomica speculatione administranda dignos se existimant, ignorantes adhuc quali cubiti uenae, neruus, uel caput musculi, uel neruea musculi exilitas, uel arteria quaepiam substernatur. Vnde fit ut in uenarum consectionibus maximè errent: quip pe cor incidunt, &linguam bubulam: hoc ipsum nescientes, quod plurimum ab humanis discrepent. Superiore igitur libro institui quomodo manus musculorum consectio sit administranda: hîc simili modo de cruribus uerba facturus. Prius quam enim musculos exactè cognoscas, neruos aut uasa dissecare nec ipse poteris, nec alium docere. quare &hîc cutis auferenda est, attendendumque diligenter, ne in primo plantae exortu, iuxta calcis initium sito, unà cum cuticula tendinem ei subiectum auellas, cuius, ut in manu ostensum est, explicati interuentu cutis depilis, simul &circumactu diffi cilis membro subtensa est. Hanc igitur subiectis ibidem corporibus obductam sinere, ueluti in manu diximus, oportet: reliquam omnem membro toti adimere, id ipsum prius indidem discentes, femoris musculos omnium primos esse incidendos: mox qualescunque uelis, siue tibiae, siue coxę, qui femoris caput, &cum eo uidelicet totum femur mouent.