Latin
40.1 to 40.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
GOX IAVNUS admodum coriarij, simul cum ea membranam quoque subiacentem auferentes, quam uenae cutem nutrientes permeant. membranam autem quae subiectis ei musculis cirSeyllu cundatur, corpori affixam relinques. cutem uerò solam per se acutiore scalpello à membrana secernes ac separabis. cuius operis hoc usus initio partem unam mem bri quamlibet in manum sumptam pilis exue, ut ex ea tantum cute nudum pateat, quan tum in ea primum secare statueris. Promptius enim depilem quàm pilosam incides. Vero igitur simile est, primo te conatu uel cutis aliquid insectum relinquere, uel mem branam simul cui illa incumbit, perforare. Iterum uerò &tertiò dissecare aggressus, uel penitius quàm antea scalpellum demittens, uel magis per summa circumagens. paulò post ab ipsa experientia sectionis mediocritatem doceberis. Notum autem est omnibus, moderatam seu mediocrem me sectionem appellare, quę nec cutis quippiam carni reliquum faciat, nec membranam subiacentem una incidat. Quum igitur hoc tibi succedere animaduertas, utrunque secti labrum hamis eleuatum, sub cute incidere moliaris, membranam ab ea secernens. Verùm solis digitis citra scalpellum opus com mittendum non est: quemadmodum quum animali cuipiam corium detrahimus. Nempe membrana à partibus sibi subiectis resoluitur dum fit excoriatio, quam Herophilus Graecè δάρσιν appellauit, nomen à uerbo δέρω deriuans, tum actioni, tum affectui commune: sicut etiam à τέμνω, id est incido, uocabulum τομὴ, quod est incisio, Τοραιει deduxit: quae actionem quidem, hominis incidentis: passionem uerò, corporis incidendi significat. Hac igitur ratione excoriatio, una licet res, quemadmodum incisio, pro subiecti ratione existat, passio quidem est corporis excoriandi, functio autem hominis excoriantis. Itaque cutis (de hac enim dicebamus) non excorlatione à membra na liberatur, eò quòd neque naturali habitu solùm ipsi ueluti membranę subiacenti tibus appendet, sed connexa est: non tamen firmiter adeò, ut separari nequeat: quenmadmodum particularum nonnullas habere uidemus. Etenim sciendum tibi uenit, permagnam minoris maiorisque rationem tum in partium connexu, tum in adhaesione consi stere. aliae siquidem magis, alię minus coeunt &appendent. Nam commune est ijs quae connexu coituque uniuntur, tum ut citra sectionem, aut uiolentam omnino diuultionem, inuicem separari nequeant, tum ut separatorum hulcus in utroque appareat.