Latin
40.5 to 40.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 40.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
At partium quae appendent, &unitas est infirma, tenuibus intercepta fibris, et diuortium tacillimum, quod excoriationem appellant. Quamobrem membrana cuti subdita, &corporibus quae obuelat, per fibrarum deductus telae aranearum modo subtilium continetur, &excoriando ab eis resoluitur: nihil huc nobis (nisi libeat) scalpelli usum requirentibus, ut quod digitis solis perfici queat. Non tamen membrana solis digitis, sed potius scalpro acutiore secerni potest, utpote annexa ei, commissaque. Ac oportet scalpellum cuti leuiter applicantes membranam secernere. nam si ad hanc scalprum inclines, ipsam conuulnerabis. sin autem à cute membranam deradens, interim illam uulneres, nihil propositam functionem offenderis. neque uerò cutis in ea uul nus, quamuis scalpellum uiolentius adegeris, concitabitur, sed superficialis quaedam rasura. Desiderat autem hoc opus longioris temporis interuallum. Quare quum alteri cuipiam studioso manus posituram ostendis, membranam prius à cute, ueluti monstratum est, deradito, quàm spectator accesserit. At si familiari cuidam consectionem uo les impartire, qui etiam ipse alteri nonnunquam ostensurus sit, praesente ipso rem aggre dere. Quippe munus est quod exactę multum diligentiae postulet, uiro industrio, di scendique cupido conueniens. quod quum frequenter alicui ex familiaribus obeundum delegassem, offendi equidem membranam in partibus plurimis auulsam, in alijs cun Sxxxx. conunuam: in quacunque autem parte eiusmodi quippiam acciderit, nullę neque uenae, neque OVV Ob S VI. yGo nerui exigui sub cute delitescentes amplius conspiciuntur: idque potissimum in simia. nam in equis, asinis, mulis, bobus, magnitudinis gratia sensum non effugiunt. At si à subiectis sibi continuis auellantur, non claram magis cognitionem sui praebent.