Latin
41.1 to 41.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in minutis autem animalibus, ubi ex praedictis quippiam in membranam committatur, tota illorum positura corrumpitur. Atque ideo iam à tota manu cutem detrahes, totius post cutem membranae particulis circundatam. interea autem ue nas neruosque summa perreptantes confestim intuere, prius quàm membrana inarescat. Verùm nerui non aequè in omnibus euidenter apparent, quòd &natura quibusdam simijs, sicut etiam hominibus, graciliores existant, &quòd pinguitudinem animans habeat, aut nullam habeat. Etenim in macilentis nerui magis sunt conspicui, in obesis occuluntur. at uenae cuti subiacentes, quum simia multo abundat sanguine, omnes manifestò in conspectu sunt: quum pauci sanguinis compos est, obscurascunt. attamen in omnibus tum radicem neruorum in superficie extantium, tum lationis modum penitus intueri &meminisse conator, ut st &ipse incidere coactus, iuxta longitudinem porrectorum lineam deducas. hoc enim pacto uel unum, uel nullum neruum pertundis. Sin autem transuersim scal pellum admoueas, multos simul diuides. Caeterùm à radicibus longissimè abscedas, haud ignarus, te uti quum ex arbore ramum uel surculum amputas, leuiter stir pem offendere: sin autem truncum intersecas, totam stirpem perdere: ita in neruis quoque, si ad radicem diuidas, totum locum qui à neruo illo propagato sensum mutuabatur, sensus reddes expertem. Itaque si musculorum consectio animo subit, quam priore libro exposui, disces etiam nunc ex facili principia seu radices neruorum per cu tem discurrentium inuenire. sin memoria exciderit, relicto in praesentia hoc libro, ad priorem illum te conferas. atque ubi cuiusque musculi positurae exactius iam memineris, ita sermonem infrà hîc scriptum legito. Hac igitur conditione, quae praedi ctis confinia sunt, exequemur. Priore commentario explicatum est, qualis nam sit musculus qui ceruicem amplexus est, cuius etiam Hippocrates meminit. Si brachium carnibus detexeris, ceruicem quoque deteges, quà musculus assurgit. horum tibi memoriam expromptam habendam censeo, potissimumque in illa corporis parte, ubi literae Gaecorum A figura repraesentatur: quoniam nonnulli totum etiam ipsum deltoidem, quasi dicas A imitantem, nominarunt. Est porrò haec pars, quam brachij caput ambit: qua iam etiam totius manus initium est.