Latin
53.5 to 53.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 53.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò ipsi secundo ti biae ossi uenę bipartita soboles apponitur: quarum altera in superficie externis par tibus tibiae ossis postremo, quod peronen appellaui, ad malleolos usque ramorum seriem spargit. altera per ima exteriorum musculorum ducta, ramos singulis com municans, intra tibiam eiusque os secundum, iuxta penitiorem huius finem peruadit. nam utroque, hoc &praedicto uenae superficialis extremo protuberans posterio ris tibiae excessus comprehenditur. Verum apparet nonnunquam, ubi maior uena duplicem ramum in poplitem immiserit, utraque ex parte uena, de qua mentionem feci, ramos ędere. At quomodo scissa fuerit, ac in ea habeat, etiam reliqua uena maior bifariam in poplite diuiditur. deinde cum altero musculo suram perreptans, ad malleolorum in tibia finem procurrit: hinc ad imam pedis regionem uecta per medium tibiae, ac alterius ossis peronae dicti, in eam distribuitur. altera parte ad os tibiae oppositum permeans in plures uenas scinditur, quae omnes anteriore parte intra tibiam eiusque os secundum deferuntur. atque extrema ipsarum ad plantam usque &pedem digitosque permeant, tum inter se, tum ijs quae adiacent, permixta. Hac etenim uena, quae os tibiae anterius oppositum intercurrit, scinditurque, ut dictum est, in tota posterioris anteriorisque tibię ossis regione intermedia, uenae duę insignes propter extuberantes postremae ac prioris tibiae terminos subeunt, alias omnes medio suo complexae: ac praedictis in utroque extremo hae uenae miscentur: interior sanè ei quae propaginem in genu transmisit: intrinsecus autem supra suram tibiamque totam ad malleolos porrecta est. Exterior societatem init cum uenis ibidem relatis ab ea porrigi quae intrinsecus ad posteriorem tibiam prona fertur.