Latin
54.1 to 54.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 54.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
uerùm ab ijs quae ad tibiae anterioris posteriorisque extrema inuicem coeunt, exilis quaedam ad plan tam pedis excurrit, maiores autem ipsarum ad imas partes euadunt, praesertim regione interna, qua tibiae finis extuberans habetur: ex quibus uenis tota pedis regio superior alimentum accipit. Porrò calx posterior à proximis intus forisque ra mos inuicem coëuntes suscipit. siquidem hoc communiter inaudiendum est, sicut iam prius dixi, extrema uenarum etiam alijs partibus commisceri, potissimum in summo corpore. Verùm eiusmodi omnibus sunt manifesta, ut quae unà cum dictis, uel me tacente, intelligantur. Nam uenas ac neruos in plantam excurrentes usque ad pedis extremum porrigi necesse est. Iam uerò quis ignorat earum pariter, quae ab interiore tibia ad ipsum perueniunt, extrema in paruos digitos perten dere? Rursus ab exteriore tibia prodeuntium terminos magnos subire, quemadmodum &à media regione interioris exteriorisque tibiae procedentium fines in me dios expandi? Vena igitur per inguina excurrens, hunc in modum propagatur. quae uerò pubis os perreptat, solis indidem partibus distribuitur: sed ossi huic pręponitur musculus unus exilis foramen totum complexus. Huic primae insternun tur partes grandioris musculi, adhaerescit tertius ex pubis ossium commissura ortus, utrinque unus. Itaque uena haec paruum totum, sed maximi partem haud am plam nutrit: eius autem qui ex commissura conflatur, plurimam. siquidem in imas huius musculi partes tum uena, tum neruus alius inseritur. Verùm extrema uenae de qua disseruimus, in idem cum extremis coeunt, à maiore quidam uena profectis, sed primoribus maximi musculi partibus insertis, quae hic dissipantur. Porrò arteria maxima cruri per inguina inseritur, eo nimirum modo quo uena magna, ac macilentis, magnoque pulsu praeditis manum inijciens, sensibilem inibi motum percipies. Vtrunque aute uasculum per interiora femoris protendit, arctiori ipsius mu sculo incumbens, in quem ueluti in omnes alios femur perreptantes arteriae rami pro magnitudinis portione perueniunt. Sed quemadmodum in manu, sic etiam in crure se habet. Venae quidem arterijs in musculos insertis cohaerent, non tamen arteriae superficiarias uenas unà conscendunt, uerùm altius semper per musculos ingrediuntur. Quot igitur uenas dixi profundius in femoris musculos propter tibiam propagari, his omnibus adiacet arteria, in superficie extantium nulli.