Latin
54.5 to 54.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 54.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem inde liquidò constat, quòd carnosis nusquam in crure pulsus appareat, nisi in planta directè ad secundum digitum post maximum. Tangimus itaque subinde arteriam inibi sitam, quum eam quę brachiali subest, attingere non potuerimus. Sunt porrò &aliae in planta ac parte infima arteriae, quae crebro in macilentis pulsum indicent, in magnitudinem eleuatae. At in brachiali exteriore nullam asseruimus reperiri arteriam, quòd uidelicet nec musculus quidem ullus indidem habeatur. nam ob exiles musculos plantae incumbentes arteria quam nuper retuli, in ipsis distribuitur: quemadmodum &imi pedis musculorum gratia, haud grandis arteria simul cum uena, cuius prius mentio facta est, procurrens huc tendere uidetur. caete rùm ad id loci per mediam tibiae interioris calcisque regionem descendunt. De arteria autem quae per ossis pubis foramen (θυροειδὲς Graeci ab ostij similitudine ap pellant) in femur peruenit, eadem quae paulo prius de uena commemoraui, inau diuisse me putato: Nam ijsdem tribus musculis perinde ac illa distribuitur.